Epistola ad Galatas*

Caput 6: Versus 14

Mihi mundus crucifixus est.Contigit plerumque, ut homo mundum mente non teneat, sed tamen mundus eum in suis occupationibus astringit et mortuus est homo mundo, et mundus quasi vivus eum conspicit, dum alio intentum in suis actibus rapere contendit; sed nec Paulus mundum cupit, nec mundus eum: ut in duobus mortui neuter neutrum videt. Quia igitur nec Paulus mundi gloriam quaerebat, nec a mundi gloria ipse quaerebatur, ideo et se mundo et mundum sibi crucifixum gloriatur.Et ego mundo.Nec ego in mundo aliquid cupio, nec ipse suum aliquid in me cognoscit. Sicut Dominus ait:Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquamJoan. 14..
(* Traductions européennes)